Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 76

Precedente Successiva

passio morbi delet, tegitque passiones exiguas: Ita quod exhalans
spiritus non communicat genito nisi passionem maiorem: Itaque
temporis diuturnitate omnia obliviscitur. Senes quoque facile obliviscuntur,
quia nimis attenuatus spiritus facile exhalans, inest illis. Et
huiusmodi tenuitate praediti, praesentiunt aëris passiones, in quo res
fiunt, praedicuntque, ac deinde non meminerunt quae praedixerant.
Quare Galenus de morbo non vulg. inquit: Quibus multus inest calor,
eorum spiritus adeo exacuitur ut spatio temporis brevissimo, omnia
lustret et omnia cognoscat. Idem fere Aristoteles de Sybillis et
Bacchis. Quapropter nil mirum si muscae spiritu tenuissimae, memoria
careant hoc enim non indicat portionem sentientem esse aliam a
memorante; sed eundem sensum non esse semper utrique aptum
operationi. Neque enim quia non aptus est quispiam bello, non est
homo. Porro cum nos quippiam meminisse cupimus, cogitamus locum,
tempus et similia, quousque recordemur, quando memoria sopita
est, non penitus perdita: et simili novo motu renovamus veterem
sopitum motum, qui vel exhalatione, vel aliorum motuum superventu
evanuerat Petrus noster ferventissimi spiritus sagacissimi
est quoque sensus, ut in exiguo multa pernoscat argumentando:
Sed memoria exilis est valde. Nec crassi spiritus memoria pollent;
nam pauci in ipsis motus, nisi vehementes imprimi possunt, sed impressi
remanent diutius. Hic irrideas Peripateticos qui ponunt memoriam
corporalem contra propria decreta, et cerebro siccos memorativos
valde, humidos parum. Imo sicci a nimio calore, ut patuit,
parum memorant. Humidi multum, sed pauca obiecta: res enim languidae
actionis non imprimuntur in eis: At temperati facile recipiunt,
retinentque, et communicant doctrinam successoribus. Idcirco
Pharmacis spiritus temperies immutatur; sitque memorativus, vel
obliviosus. Ars quoque memoriae localis sensui exposita in rebus
valde sensibilibus et notis ponens res similitudine cognitas, ostendit
memoriam esse sensum debilitatum, qui ita renovatur et roboratur.
Item si memoria sequitur temperiem, ergo corporea virtus, passibilisque
memorativa est, non autem incorporea, ut dicebamus. De his
autem in 6. lib.Medic. cum Galeno disputavimus, ostendimusque non
in cerebri substantia sed in spiritu animali fieri sensationes interiores,
a mente autem perfici, et ut animastica non frigore, humore, siccitate,
caloreque subiecti cerebri, nisi ut disponens, aut commoditatem praebens,
aut incommoditatem concurrat.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche